- CERASUS
- I.CERASUSarbor, cerasum fructus, inter baccas et acinos recenseri solitus: de illa Plinius, l. 12. c. 3. Peregrinae (arbores) et Cerasi, Persicaeque, et omnes, quarum Graeca nomina aut aliena. Quando autem in Italiam advectae sint, docet, l. 15. c. 25. Cerasi ante victorivam Mithridaticam L. Luculli non fuêre in Italia. Ad urbis annum DC LXXX. is primum vexit e Ponto. Inde CXX. post annis trans Oceanum in Britanniam pervenêre, Ibid. De istis Idem, ibid. Cerasorum Aproniana maxime rubent: nigerrima sunt, ut Actia: Caeciliana vero et rotunda. Iulianis gratus sapor, sed pene tantum subarbore sua, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. Principatus duracinis, quae Pliniana Campania appellat: in Belgica vero Lusitanis. In ripis etiam Rheni ---- Sum et Macedonica parvae arboris -- Inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. Septentrione frigidisque gaudet: siccatur etiam Sole, conditurque, ut oliva, cadis. E quibus Duracina, a carne duriore nomen accepêre: quibus et principatus a Graecis delatus est, Διὸς πυρὸν appellantibus, h. e. Iovis frugem. Francoceltae Bigarella appellant, Burgundi Graphiones, quod variô colore sint, τὰ γραπτὰ vel κατάγραφα κεράςια, quemadmodum γραπτὸ Περςικὰ sunt varia. Quae vero Caeciliana vocat Plinius, ea sunt quae Cerasa proprie Galli dicunt, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 958.II.CERASUSsuntis, nunc Chirissonda, urbs Cappadociae maritimae, Mela, l. 1. c. 19. Raraeurbes: Cerasus, et Trapezus, maxime illustres: Graeca Sinopensium colonia. Baudrando urbs Asiae minoris in Ponto Polemoniaco, et ora littorali ponti Euxini. Inter Hermonassum ad 36. milliar. et Trapezuntem ad 65. Nunc paucis constat incolis in Amasia regione sub Turcis. Hinc Cerasa primum a Lucullo in Italiam delata, teste Athenaeô. Hieron. ad Eustoch. Ep. 19. Accepimus et canistrum cerasis refertum talibus, et tam virginali verecundiâ rubentibus, ut ea nunc a Lucullo delata existimarem. Siquidem hoc genus pomi, Pontô et Armeniâ subiugatis, de Cerasunte primus Romam pertulit; unde e patriâ arbor nomen accepit. Atque Cerasorum appelatio ipsius Cerasuntis urbis natalibus prior est et antiquor. Κεραςοῦς enim indubitanter dicta, ἀπὸ τῶ κεράςων, ut Α᾿γνοῦς, Α᾿ναγυροῦς, Α᾿χραδοῦς, Ρ῾αμνοῦς, Μυῤῥινοῦς, Σελινοῦς, Πυξοῦς, Μυρικοῦς, et similia, ab aliis plantis locorum deducta nomina. Casaub. in Athen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.